BASILICAE Nuces

BASILICAE Nuces
BASILICAE Nuces
Graecis Βασιλικὰ κάρυα, et absolute Βασιλικὰ, optimae iuglandes Plinio dictae sunt, quas molluscas nuces, a molliori putamine, quoque Veteres appellavêre. Rationem nominis aperit Suevius apud Macrobium l. 3. c. 18. his versibus,
Admisce haccam e Basilicis: haec nunc partim,
Partim Persica: quod nomen sic denique fertur,
Propterea quod qui quondam cum Rege potenti
Nomine Alexandro Magno fera proelia bello
In Persas retulêre, suô post inde reventu
Hoc genus arboris in praelatis finibus Graiis
Desernêre, novos fructus mortalibus dantes.
Mollusca haec nux, ne quis forte inscius erret.
De Hortulano loquitur, faciente Moretum, qui inter alia eo mittit et admiscet baccam, i. e. nucleum e Basilicis nucibus. Nempe quod hae nuces e Perside primitus allatae essent, Βασιλικῶν nomen habuêre, quoniam Persarum Reges per excellentiam olim Βασιλεῖς dicti, ut supra ostendimus, in voce Basileus. Unde de iisdem Plin. l. 15. c. 22. Et has e Perside Regibus transsatas indicio sunt Graeca nomina: optimum quippe genus earum Persicum atque Basilicon vocant, et haec fuêre prima nomina. Ubi Persicum et Basilicon synonyma facit. Quemadmodum et Dioscorides, Κάρυα Βασιλικὰ ἃ ἔνιοι Περσικὰ καλοῦσι, Nuces Basilicae, quas alii Persicas vocant etc. At Graeci Scriptores omnes Persicas nuces a Iuglandibus separant; certe quam Latini iuglandem appellant, Graecis est Διὸς βάλανος. Dixêre autem Διὸς βαλάνους Graeci, e castanearum genere, quae sativae essent, ut idem Plinius docet l. 15. c. 24. Qua de Latinorum Graecorumque diversitate, vide Salmas. ad Solin. p. 598. et seqq. Adde, quae infra dicemus, in voce Iuglans. Plinii locus de Basilicis porro sic habet. Solum hoc pomum natura compactili operimentô clausit. Namque sunt bifidae putanminum carinae, nucleorumque illis quadripartita distinctio, ligneâ intercursante membranâ. Ita Theophrastus Heracleoticarum seu Ponticarum nucum, h. e. avellanarum solidum ac densum ptamen esse, Causar. l. 3. c. 1. ait, at Basilicarum μανώτατον τὸ περιξ καὶ ἥκιςτα συμφυὲς.. Et διαφυην` illas habere, quod nec de minuta nuce, quam λεπτοκάρυον Graeci vocant, nec de castanea, dici potest, habes apud Pollucem. Quare auctorem Glossarii veter. calvam nucem quae e genere est τῶ λεπτοκαρύων, interpretantem Κἁρυον Βασιλικὀν, idem Salmas. refellit d. l. p. 603.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • BASILEUS — I. BASILEUS apud Ingulfum, Totius occidui climatis orbis terrae Basileus: Rex est, ex Graeco Βκσιλεὺς, sicut ex Α᾿ντιγραφεὺς, Antigrapheus fecêre recentiores Latini, uti supra vidimus. Et quidem veteres inprimis Angliae Reges, sic prae coeteris… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”